Busca Bíblica

Encontrados 2135 registros para: quam



Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1,21)

omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2,5)

et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2,22)

Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. (Liber Genesis 2,24)

Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini! (Liber Genesis 3,4)

Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”. 12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”. (Liber Genesis 3,11)

Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. (Liber Genesis 4,13)

Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4,15)

Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,4)

Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,7)

Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,10)

Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,13)