Busca Bíblica

Encontrados 1054 registros para: post



Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3,8)

Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4,3)

Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,4)

Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,7)

Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,10)

Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,13)

Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,16)

Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,19)

Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,22)

Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,26)

Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,30)

Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6,4)


« Anterior1234567...8788Próxima »