Busca Bíblica
Encontrados 95 registros para: pastor
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4,2) |
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. (Liber Genesis 4,20) |
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13,7) |
Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13,8) |
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26,20) |
Dixitque ad pastores: “Fratres, unde estis?”. Qui responderunt: “De Charran”. (Liber Genesis 29,4) |
Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46,32) |
Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”. (Liber Genesis 46,34) |
quos ille interrogavit: “Quid habetis operis?”. Responderunt: “Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri”. (Liber Genesis 47,3) |
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49,24) |
Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2,17) |
Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2,19) |
