Busca Bíblica
Encontrados 139 registros para: ostium
Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. (Liber Genesis 6,16) |
Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. (Liber Genesis 18,10) |
Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: (Liber Genesis 19,6) |
Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; (Liber Genesis 19,10) |
et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. (Liber Genesis 19,11) |
Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. (Liber Exodus 12,22) |
Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. (Liber Exodus 12,23) |
afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21,6) |
Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29,4) |
et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. (Liber Exodus 29,11) |
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29,42) |
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32,25) |
