Busca Bíblica
Encontrados 6520 registros para: non
omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2,5) |
Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2,18) |
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2,20) |
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. (Liber Genesis 2,25) |
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3,1) |
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4,5) |
Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4,7) |
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4,12) |
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4,15) |
Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. (Liber Genesis 5,5) |
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5,8) |
Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. (Liber Genesis 5,9) |
