Busca Bíblica
Encontrados 607 registros para: nomen
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; (Liber Genesis 2,10) |
Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae. (Liber Genesis 2,13) |
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2,14) |
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2,19) |
Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3,20) |
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4,17) |
Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4,19) |
Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo. (Liber Genesis 4,21) |
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4,25) |
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4,26) |
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5,2) |
Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. (Liber Genesis 5,3) |
