Busca Bíblica
Encontrados 720 registros para: multi
benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram”. (Liber Genesis 1,22) |
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. (Liber Genesis 1,28) |
Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3,16) |
Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, (Liber Genesis 6,1) |
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7,17) |
Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”. (Liber Genesis 8,17) |
Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. (Liber Genesis 9,1) |
Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. (Liber Genesis 9,7) |
Et dixit ei angelus Domini: “Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine”. (Liber Genesis 16,10) |
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17,2) |
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17,20) |
Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18,20) |
