Busca Bíblica
Encontrados 222 registros para: meae
Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15,2) |
dixit: “Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?”. Quae respondit: “A facie Sarai dominae meae ego fugio”. (Liber Genesis 16,8) |
Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20,12) |
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21,23) |
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”. (Liber Genesis 22,18) |
Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. (Liber Genesis 24,7) |
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26,5) |
Cui pater: “Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae; (Liber Genesis 27,2) |
Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”. (Liber Genesis 27,46) |
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30,30) |
Respondit ei Laban: “Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt? (Liber Genesis 31,43) |
Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”. (Liber Genesis 35,3) |
