Busca Bíblica

Encontrados 1637 registros para: mea



Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”. (Liber Genesis 2,23)

Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. (Liber Genesis 4,13)

Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4,23)

Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”. (Liber Genesis 12,13)

Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14,22)

Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15,2)

dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16,2)

Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16,5)

dixit: “Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?”. Quae respondit: “A facie Sarai dominae meae ego fugio”. (Liber Genesis 16,8)

Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19,19)

Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea ­ numquid non modica est? ­ et vivet anima mea”. (Liber Genesis 19,20)

Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam. (Liber Genesis 20,2)