Busca Bíblica

Encontrados 1611 registros para: manu



Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. (Liber Genesis 3,22)

Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! (Liber Genesis 4,11)

vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. (Liber Genesis 5,29)

Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8,9)

Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9,2)

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. (Liber Genesis 9,5)

Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9,6)

et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14,20)

Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14,22)

Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. (Liber Genesis 16,6)

Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula”. (Liber Genesis 16,12)

Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; (Liber Genesis 19,10)