Busca Bíblica

Encontrados 2160 registros para: illi



Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. (Liber Genesis 1,28)

et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. (Liber Genesis 2,12)

Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3,6)

Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”. (Liber Genesis 3,15)

ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4,5)

Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4,7)

Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5,2)

Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6,3)

Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6,4)

Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6,15)

Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”. (Liber Genesis 6,21)

Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6,22)