Busca Bíblica

Encontrados 548 registros para: gloria



Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me”. (Liber Genesis 45,13)

In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49,6)

Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15,7)

et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?”. (Liber Exodus 16,7)

Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16,10)

et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24,16)

Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24,17)

Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28,2)

Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28,40)

Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. (Liber Exodus 29,43)

Qui ait: “Ostende mihi gloriam tuam”. (Liber Exodus 33,18)

cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam; (Liber Exodus 33,22)


« Anterior1234567...4546Próxima »