Busca Bíblica
Encontrados 39 registros para: fletu
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35,8) |
Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. (Liber Genesis 45,2) |
“Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20,3) |
Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul. (Liber Esdrae 3,13) |
Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10,1) |
Et factus est fletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad Dominum Deum voce magna. (Liber Iudith 7,29) |
Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua. (Liber Iudith 14,16) |
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. (Liber Esther 4,3) |
Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; (Liber Iob 16,16) |
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6,9) |
quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. (Liber Psalmorum 30,6) |
Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 102,10) |
