Busca Bíblica
Encontrados 4238 registros para: eum
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; (Liber Genesis 2,15) |
Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”. (Liber Genesis 3,15) |
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. (Liber Genesis 3,23) |
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3,24) |
Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4,6) |
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4,8) |
Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. (Liber Genesis 4,10) |
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4,12) |
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4,15) |
Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4,23) |
ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5,24) |
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6,18) |
