Busca Bíblica
Encontrados 10751 registros para: est
Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. (Liber Genesis 1,3) |
Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1,5) |
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1,7) |
Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1,8) |
Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1,9) |
Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1,11) |
Et factum est vespere et mane, dies tertius. (Liber Genesis 1,13) |
ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1,15) |
Et factum est vespere et mane, dies quartus. (Liber Genesis 1,19) |
Et factum est vespere et mane, dies quintus. (Liber Genesis 1,23) |
Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1,24) |
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1,25) |
