Busca Bíblica
Encontrados 3286 registros para: erit
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”. (Liber Genesis 3,5) |
Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3,16) |
Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. (Liber Genesis 4,1) |
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4,2) |
Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4,7) |
Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”. (Liber Genesis 4,14) |
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4,15) |
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4,17) |
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4,25) |
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6,15) |
Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, (Liber Genesis 9,3) |
Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9,6) |
