Busca Bíblica

Encontrados 1941 registros para: eorum



Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. (Liber Genesis 2,1)

Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4,4)

Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5,2)

Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6,5)

dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6,13)

At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9,23)

et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum. (Liber Genesis 10,18)

et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. (Liber Genesis 10,30)

et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. (Liber Genesis 11,6)

Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11,7)

mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. (Liber Genesis 11,28)

Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11,31)