Busca Bíblica
Encontrados 4324 registros para: eius
tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. (Liber Genesis 2,7) |
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2,19) |
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2,20) |
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; (Liber Genesis 2,21) |
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. (Liber Genesis 2,25) |
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3,8) |
Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”. (Liber Genesis 3,15) |
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. (Liber Genesis 3,21) |
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4,2) |
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4,4) |
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4,5) |
Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4,7) |
