Busca Bíblica
Encontrados 321 registros para: donec
in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3,19) |
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8,7) |
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10,19) |
Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19,22) |
Cumque ille bibisset, adiecit: “Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant”. (Liber Genesis 24,19) |
Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: “Non comedam, donec loquar sermones meos”. Respondit: “Loquere”. (Liber Genesis 24,33) |
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; (Liber Genesis 26,13) |
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27,44) |
Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29,8) |
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33,3) |
Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. (Liber Genesis 33,14) |
Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent. (Liber Genesis 34,5) |
