Busca Bíblica

Encontrados 39 registros para: debet



Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, (Liber Exodus 25,3)

“Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11,2)

Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, (Liber Leviticus 11,13)

comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. (Liber Leviticus 11,22)

Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea”. (Liber Leviticus 21,23)

Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23,4)

Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum; (Liber Numeri 28,3)

Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12,1)

de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. (Liber Deuteronomii 14,7)

quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino. (Liber Deuteronomii 15,2)

Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur. (Liber Deuteronomii 18,8)

Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; (Liber Deuteronomii 25,7)


« Anterior1234Próxima »