Busca Bíblica
Encontrados 3356 registros para: cor
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2,20) |
Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3,14) |
Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6,5) |
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6,6) |
Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6,8) |
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6,11) |
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6,13) |
Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7,1) |
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7,2) |
De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram, (Liber Genesis 7,8) |
Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7,21) |

