Busca Bíblica
Encontrados 28 registros para: calicem
calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni”. (Liber Genesis 40,11) |
post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. (Liber Genesis 40,13) |
Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. (Liber Psalmorum 116,13) |
Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum soporis bibisti, epotasti. (Liber Isaiae 51,17) |
Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51,22) |
Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre. (Liber Ieremiae 16,7) |
Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos”. (Liber Ieremiae 25,15) |
Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25,17) |
Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; (Liber Ieremiae 25,28) |
Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. (Liber Ieremiae 49,12) |
In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. (Prophetia Ezechielis 23,31) |
Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum C eris in derisum et in subsannationem C: est capacissimus. (Prophetia Ezechielis 23,32) |
