Busca Bíblica

Encontrados 86 registros para: audisti



Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3,17)

Et Ruben ait: “Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur”. (Liber Genesis 42,22)

Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1,43)

Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. (Liber Deuteronomii 4,12)

num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? (Liber Deuteronomii 4,33)

De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4,36)

Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu (Liber Deuteronomii 5,23)

populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9,2)

Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. (Liber Deuteronomii 28,45)

et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 28,62)

Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15,19)

Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1,11)


« Anterior12345678Próxima »