Busca Bíblica

Encontrados 460 registros para: atque



Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1,21)

Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3,24)

Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. (Liber Genesis 4,20)

Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6,9)

Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7,6)

Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11,8)

Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”. (Liber Genesis 12,3)

Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18,25)

Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”. (Liber Genesis 22,2)

imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”. (Liber Genesis 24,60)

Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; (Liber Genesis 26,13)

Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26,32)


« Anterior1234567...3839Próxima »