Busca Bíblica

Encontrados 466 registros para: anno



Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, (Liber Genesis 1,14)

Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. (Liber Genesis 5,6)

Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5,8)

Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5,11)

Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5,13)

Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. (Liber Genesis 5,15)

Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,19)

Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. (Liber Genesis 5,25)

Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,26)

Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5,30)

Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. (Liber Genesis 5,32)

Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6,3)


« Anterior1234567...3839Próxima »