Busca Bíblica

Encontrados 212 registros para: Maria



Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1,10)

Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15,20)

Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; (Liber Exodus 39,6)

cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39,29)

Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam (Liber Numeri 12,1)

statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus”. Cumque fuissent egressi, (Liber Numeri 12,4)

descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, (Liber Numeri 12,5)

nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12,10)

Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12,15)

Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20,1)

qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26,59)

Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto. (Liber Deuteronomii 24,9)


« Anterior1234567...1718Próxima »