Busca Bíblica
Encontrados 461 registros para: Iesus
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46,1) |
Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. (Liber Ecclesiasticus 50,29) |
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1,16) |
Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2,1) |
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3,13) |
Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3,15) |
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3,16) |
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4,1) |
Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4,7) |
Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4,10) |
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4,17) |
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4,23) |
