Busca Bíblica
Encontrados 21 registros para: Galilaeae
— Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. (Liber I Regum 9,11) |
Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae. (Liber Thobis 1,5) |
Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae (Evangelium secundum Matthaeum 2,22) |
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4,18) |
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15,29) |
Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”. (Evangelium secundum Matthaeum 21,11) |
Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. (Evangelium secundum Marcum 1,9) |
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1,16) |
Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. (Evangelium secundum Marcum 1,28) |
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, (Evangelium secundum Marcum 6,21) |
Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7,31) |
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, (Evangelium secundum Lucam 1,26) |
