Busca Bíblica
Encontrados 1214 registros para: Domino
Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4,3) |
Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6,8) |
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8,20) |
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. (Liber Genesis 10,9) |
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12,7) |
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. (Liber Genesis 12,8) |
Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13,13) |
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13,18) |
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. (Liber Genesis 15,6) |
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18,14) |
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18,22) |
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. (Liber Genesis 19,13) |
