Busca Bíblica
Encontrados 1882 registros para: Domini
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3,8) |
Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4,16) |
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4,26) |
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. (Liber Genesis 12,8) |
in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13,4) |
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13,10) |
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. (Liber Genesis 15,1) |
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15,4) |
Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, (Liber Genesis 16,7) |
Dixitque ei angelus Domini: “Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius”. (Liber Genesis 16,9) |
Et dixit ei angelus Domini: “Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine”. (Liber Genesis 16,10) |
Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16,11) |
