Busca Bíblica
Encontrados 683 registros para: Domine
Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15,2) |
Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. (Liber Genesis 15,8) |
et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; (Liber Genesis 18,3) |
Dixitque Lot ad eos: “Non, quaeso, Domine. (Liber Genesis 19,18) |
Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies? (Liber Genesis 20,4) |
“Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. (Liber Genesis 23,6) |
“Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23,11) |
“Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23,15) |
“Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24,12) |
Quae respondit: “Bibe, domine mi”. Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum. (Liber Genesis 24,18) |
Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24,42) |
Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", (Liber Genesis 32,10) |
