Busca Bíblica

Encontrados 83 registros para: Adiutor



Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2,18)

Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2,20)

Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49,25)

alter vero Eliezer: “Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis”. (Liber Exodus 18,4)

Haec est Iudae benedictio: “Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris”. (Liber Deuteronomii 33,7)

Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. (Liber Iudicum 5,23)

Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7,12)

Et ait Ioab: “Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. (Liber II Samuelis 10,11)

Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12,19)

Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”. (Liber Thobis 8,6)

Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam. (Liber Iudith 6,21)

Si autem transierint isti quinque dies, et non fuerit super nos adiutorium, faciam secundum verba vestra”. (Liber Iudith 7,31)


« Anterior1234567Próxima »