Busca Bíblica

Encontrados 104 registros para: cecidit



et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13,11)

  

hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 19,17)

  

sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20,9)

  

et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 8,10)

  

et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos (Apocalypsis Ioannis 11,11)

  

et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli (Apocalypsis Ioannis 11,13)

  

et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quæ a vino iræ fornicationis suæ potionavit omnes gentes (Apocalypsis Ioannis 14,8)

  

et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio dæmoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundæ (Apocalypsis Ioannis 18,2)