Busca Bíblica

Encontrados 116 registros para: aquas



quæ habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ (Liber Ieremiae 51,13)

  

et tulit de semente terræ et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud (Prophetia Ezechielis 17,5)

  

in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem (Prophetia Ezechielis 17,8)

  

eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas (Prophetia Ezechielis 31,7)

  

hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31,15)

  

fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32,2)

  

et perdam omnia jumenta ejus quæ erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula jumentorum turbabit eas (Prophetia Ezechielis 32,13)

  

tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32,14)

  

plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis (Prophetia Ezechielis 47,19)

  

et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum (Prophetia Ezechielis 48,28)

  

Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium? (Prophetia Danielis 12,6)

  

Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12,7)