Busca Bíblica

Encontrados 95 registros para: Pharis



Pharisæi ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit (Evangelium secundum Ioannem 12,19)

  

verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisæos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur (Evangelium secundum Ioannem 12,42)

  

Judas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisæis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis (Evangelium secundum Ioannem 18,3)

  

surgens autem quidam in concilio Pharisæus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universæ plebi jussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5,34)

  

surrexerunt autem quidam de heresi Pharisæorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos præcipere quoque servare legem Mosi (Actus Apostolorum 15,5)

  

sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23,6)

  

et cum hæc dixisset facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos et soluta est multitudo (Actus Apostolorum 23,7)

  

Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisæi autem utrumque confitentur (Actus Apostolorum 23,8)

  

factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (Actus Apostolorum 23,9)

  

præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus (Actus Apostolorum 26,5)

  

circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3,5)

  

« Anterior12345678Próxima »