Busca Bíblica
Encontrados 900 registros para: illo
quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7,17) |
et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (Apocalypsis Ioannis 9,8) |
potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent (Apocalypsis Ioannis 9,19) |
et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10,6) |
et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos lædere sic oportet eum occidi (Apocalypsis Ioannis 11,5) |
et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11,7) |
et audierunt vocem magnam de cælo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in cælum in nube et viderunt illos inimici eorum (Apocalypsis Ioannis 11,12) |
et projectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem projectus est in terram et angeli ejus cum illo missi sunt (Apocalypsis Ioannis 12,9) |
et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apocalypsis Ioannis 12,10) |
et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13,7) |
et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 13,16) |
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 14,1) |
