Busca Bíblica

Encontrados 384 registros para: vestri



non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris (Liber Deuteronomii 1,35)

  

parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1,39)

  

ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1,42)

  

donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3,20)

  

non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4,2)

  

oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri (Liber Deuteronomii 4,3)

  

vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5,1)

  

sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7,8)

  

omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris (Liber Deuteronomii 8,1)

  

sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 8,20)

  

et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9,23)

  

circumcidite igitur præputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius (Liber Deuteronomii 10,16)