Busca Bíblica
Encontrados 3179 registros para: terr
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8,21) |
cunctis diebus terræ sementis et messis frigus et æstus æstas et hiemps nox et dies non requiescent (Liber Genesis 8,22) |
benedixitque Deus Nœ et filiis ejus et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram (Liber Genesis 9,1) |
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9,2) |
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam (Liber Genesis 9,7) |
et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9,10) |
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11) |
arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram (Liber Genesis 9,13) |
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9,16) |
dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9,17) |
tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram (Liber Genesis 9,19) |
cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam (Liber Genesis 9,20) |
