Busca Bíblica
Encontrados 179 registros para: supra
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32,33) |
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quæ habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus (Liber II Paralipomenon 34,22) |
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3,8) |
Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet (Liber Thobis 1,1) |
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum (Liber Thobis 4,22) |
supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam (Liber Psalmorum 128,3) |
et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10,37) |
et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum (Liber I Maccabaeorum 12,24) |
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13,45) |
et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4,23) |
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7,20) |
isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9,8) |
