Busca Bíblica
Encontrados 2330 registros para: sed
sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam (Liber Exodus 3,19) |
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Ægyptum (Liber Exodus 3,22) |
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4,1) |
nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam (Liber Exodus 5,7) |
sed ego indurabo cor ejus et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti (Liber Exodus 7,3) |
projeceruntque singuli virgas suas quæ versæ sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum (Liber Exodus 7,12) |
quæ operiat superficiem terræ nec quicquam ejus appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris (Liber Exodus 10,5) |
non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis (Liber Exodus 10,11) |
quæ ascenderunt super universam terram Ægypti et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt (Liber Exodus 10,14) |
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (Liber Exodus 10,17) |
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam et omnia primogenita jumentorum (Liber Exodus 11,5) |
non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis (Liber Exodus 12,9) |
