Busca Bíblica
Encontrados 240 registros para: regnum
et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo (Liber I Maccabaeorum 11,1) |
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus (Liber I Maccabaeorum 11,11) |
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15,3) |
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15,9) |
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem (Liber II Maccabaeorum 2,17) |
sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 4,7) |
respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum (Liber II Maccabaeorum 14,6) |
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur (Liber Ecclesiastes 4,14) |
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1,14) |
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5,17) |
concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6,21) |
hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius (Liber Sapientiae 10,10) |
