Busca Bíblica
Encontrados 1762 registros para: quid
operueruntque universam superficiem terræ vastantes omnia devorata est igitur herba terræ et quicquid pomorum in arboribus fuit quæ grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ in cuncta Ægypto (Liber Exodus 10,15) |
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam projecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti (Liber Exodus 10,19) |
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (Liber Exodus 10,26) |
non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis (Liber Exodus 12,9) |
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis (Liber Exodus 12,10) |
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis (Liber Exodus 13,7) |
separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino (Liber Exodus 13,12) |
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis (Liber Exodus 13,14) |
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13,16) |
et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis (Liber Exodus 14,5) |
tulitque sescentos currus electos quicquid in Ægypto curruum fuit et duces totius exercitus (Liber Exodus 14,7) |
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14,11) |
