Busca Bíblica
Encontrados 12207 registros para: qui
surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (Liber Genesis 13,17) |
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14,5) |
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar (Liber Genesis 14,7) |
scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14,9) |
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem (Liber Genesis 14,10) |
necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14,12) |
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14,13) |
egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis (Liber Genesis 14,17) |
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit cælum et terram (Liber Genesis 14,19) |
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14,22) |
exceptis his quæ comederunt juvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas (Liber Genesis 14,24) |
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15,2) |
