Busca Bíblica
Encontrados 232 registros para: quare
dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16,9) |
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16,10) |
ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (Liber II Samuelis 16,17) |
et ait Joab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum (Liber II Samuelis 18,11) |
fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem (Liber II Samuelis 19,12) |
cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth (Liber II Samuelis 19,25) |
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi (Liber II Samuelis 19,35) |
itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19,41) |
nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20,19) |
nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1,6) |
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1,13) |
responditque rex Salomon et dixit matri suæ quare postulas Abisag Sunamitin Adoniæ postula ei et regnum ipse est enim frater meus major me et habet Abiathar sacerdotem et Joab filium Sarviæ (Liber I Regum 2,22) |
