Busca Bíblica

Encontrados 614 registros para: nobis



noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2,30)

  

egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad prœlium in Jesa (Liber Deuteronomii 2,32)

  

et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo (Liber Deuteronomii 2,33)

  

ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2,36)

  

itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3,1)

  

Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb (Liber Deuteronomii 5,2)

  

non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpræsentiarum sumus et vivimus (Liber Deuteronomii 5,3)

  

facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis (Liber Deuteronomii 5,4)

  

ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5,24)

  

cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hæc et cærimoniæ atque judicia quæ præcepit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 6,20)

  

præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6,24)

  

eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6,25)