Busca Bíblica

Encontrados 578 registros para: neque



et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16,7)

  

qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20,2)

  

et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi (Liber I Samuelis 20,9)

  

omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20,31)

  

dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi (Liber I Samuelis 21,6)

  

et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21,9)

  

ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23,17)

  

quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam (Liber I Samuelis 24,12)

  

jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei (Liber I Samuelis 24,22)

  

consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas (Liber I Samuelis 28,6)

  

dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28,15)

  

quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie (Liber I Samuelis 28,18)