Busca Bíblica

Encontrados 116 registros para: monia



servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viæ meæ in conspectu tuo (Liber Psalmorum 118,168)

  

si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea hæc quæ docebo eos et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam (Liber Psalmorum 131,12)

  

qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias (Liber I Maccabaeorum 13,21)

  

civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ (Liber I Maccabaeorum 14,10)

  

hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Judam ac blasphemantes et loquentes quæ fas non est (Liber II Maccabaeorum 12,14)

  

in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7,15)

  

dedit illi in præceptis suis potestatem in testamentis judiciorum docere Jacob testimonia et in lege sua lucem dare Israël (Liber Ecclesiasticus 45,21)

  

et occurrent dæmonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem (Liber Isaiae 34,14)

  

sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44,15)

  

ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant cærimonias meas (Prophetia Ezechielis 44,16)

  

sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48,11)

  

et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4,24)