Busca Bíblica

Encontrados 657 registros para: ipsi



ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiæ (Liber Iudicum 10,14)

  

quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat (Liber Iudicum 14,9)

  

nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2,3)

  

locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10,25)

  

dixitque Jonathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto (Liber I Samuelis 14,29)

  

et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras (Liber I Samuelis 17,47)

  

misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi (Liber I Samuelis 19,20)

  

quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (Liber I Samuelis 19,21)

  

filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10,14)

  

factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ (Liber II Samuelis 11,14)

  

surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua (Liber II Samuelis 13,31)

  

Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher (Liber I Regum 4,10)