Busca Bíblica
Encontrados 594 registros para: illum
et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20,17) |
et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex præcepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cujusmodi tibi præcepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (Liber I Samuelis 21,2) |
reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem (Liber I Samuelis 23,28) |
venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane (Liber I Samuelis 25,36) |
stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (Liber II Samuelis 1,10) |
vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1,15) |
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum (Liber II Samuelis 3,11) |
cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3,27) |
missis itaque David nuntiis tulit eam quæ cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua (Liber II Samuelis 11,4) |
et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (Liber II Samuelis 11,25) |
iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12,5) |
et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum cæsaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico (Liber II Samuelis 14,26) |
