Busca Bíblica

Encontrados 1410 registros para: erant



habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12,40)

  

induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14,8)

  

cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (Liber Exodus 14,9)

  

et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14,11)

  

reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14,28)

  

filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14,29)

  

et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15,23)

  

venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas (Liber Exodus 15,27)

  

die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies (Liber Exodus 16,5)

  

et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt (Liber Exodus 16,18)

  

manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Liber Exodus 17,12)

  

qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18,22)